Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
Nec
vero id satis est,1 neminem esse, qui ipse se oderit, sed
illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, [p. 170]
quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas
nihil interest, neutram in partem propensiores sumus,2
item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus3
nihil nostra arbitrabimur4 interesse.
11.
Atque etiam illud si qui5 dicere velit, perabsurdum
sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad
aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum,6
qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis,
cum in virtutibus dicitur, quomodocumque7 dicitur,
intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem
ipsis8 ne9 intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet
ipsos diligimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.